HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXVIII: De invitatis ad nuptias, et non habente vestem nuptialem

#Matth. XXII

Et dixit eis iterum in parabolis: Simile factum est regnum coelorum regi, qui fecit nuptias filio suo, qui cum iterato misisset ad invitatos, ut venirent, et excusantes se noluissent venire, misit servos suos, ut undecunque vocarent convivas. Et induxerunt bonos, et malos, debiles, et claudos. Debilitas enim corporis neminem excludit a regno, imo saepe quasi compellit. Et intravit rex, ut videret discumbentes, quod erit cum venerit ad judicium. Tota enim Trinitas judicabit, id est, reddet pro meritis. Et qui invenietur in Ecclesia sine veste nuptiali, id est charitate, mittetur in tenebras exteriores, id est localiter extra ipsum positas, quia habuit in se ipso interiores. Potest etiam dici de tenebris mentis, quas quidam habent interiores, id est in Ecclesia. Alii exteriores extra Ecclesiam, scilicet ut infideles, et haeretici. Tunc ergo exterius projicientur mali ecclesiastici, ut habeant partem cum infidelibus.